Idem ostenditur ex alio Scripturae loco. Vita beata non est, nisi aeterna sit. Ecce aliud testimonium. Jam duo diximus. Dictum est enim, Qui bene egerunt, in resurrectionem vitae: item dictum est, Apud te est fons vitae. Nusquam additum est, beatae: sed sola intelligitur vita quae beata; quae autem non beata, nec vita. Accipe aliud rursus ex Evangelio. Dives ille qui nolebat dimittere quod habebat, et de rerum suarum amissione indignabatur, quas moriendo dimittere cogebatur: credo in illa rerum magnarum, sed tamen terrenarum profluentissima copia cum gauderet, interpellabatur timore mortis, et quasi dicebat ei cor suum, Ecce gaudes in bonis, et nescis quando veniat una febris. Colligis, acquiris, comparas, et servas, et gaudes: anima tua repetitur a te; haec quae parasti, cujus erunt 9Luc. XII, 20? Hac cogitatione, quantum intelligitur, cum velut quibusdam timoris stimulis saepe compungeretur, accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar 10Matth. XIX, 16 ? Timebat mori, et cogebatur mori. Non erat qua iret, ne periret. Constipatus necessitate moriendi, et cupiditate vivendi, accessit ad Dominum et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam consequar?