TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus absentavit se corpore ut aedificetur fides. Dominus Jesus cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit. Abscessit ab eis corpore, qui tenebatur fide. Ideo enim Dominus absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in coelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides? Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificetur fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet, fratres, veniet: sed vide quomodo te inveniet. Nam veniet quod dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est, quando erit, quando venturum est? Certus esto, veniet: nec solum veniet, sed et si nolis veniet. Vae qui non crediderunt; erit enim his magnus tremor; et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles, confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi, Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non credebamus? ubi est quod illa quae legebantur, mendacia putabamus? [Laudandi ergo qui non vident et credunt: quia cum viderint, gaudebunt. Causa salutis nostrae suscepit Dominus carnem; in qua suscepit et mortem. Resurrexit die tertio, jam non ulterius moriturus; et recepta quam deposuerat carnis substantia, primus nobis resurrectionis incorruptibilis fecit exemplum. Ascendens in eodem corpore ad Patrem, sedet ad dexteram Dei, judicium Patris communicans potestate, quem venturum ad judicium speramus vivorum ac mortuorum: ut et nos de nobis credamus, de ipso pulvere eamdem carnem accipere, eadem ossa, eamdem semper mansuram membrorum reparationem. Omnes sumus resurrecturi: sed non omnes laetaturi. Veniet dies, inquit, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii 3Joan. V, 28, 29 ]. Ita fiet, ut confusioni reddatur supplicium, fiduciae reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam. justi autem in vitam aeternam 4Matth. XXV, 46 . Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 3. Joan. V, 28, 29
  2. 4. Matth. XXV, 46