Lex non impletur sine Dei adjutorio. Non timore poenae lex impletur, sed amore justitiae. Ergo legem agnosce in decem; Spiritum sanctum agnosce in septem. Jungatur Spiritus Legi. Quia si acceperis Legem, et defuerit tibi adjutorium Spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi jubetur: sed homo sub Lege insuper praevaricator tenetur. Accedat Spiritus, adjuvet; et fit quod jubetur. Si desit Spiritus, littera occidit te. Quare littera occidit te? Quia praevaricatorem te faciet. Nec potes te excusare de ignorantia, quia legem accepisti. Jam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, Spiritus te non adjuvat: ergo periisti. Sed quid ait apostolus Paulus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat 6II Cor. III, 6 ? Unde Spiritus vivificat? Quia facit impleri litteram, ne occidat. Isti sunt sancti, qui faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex jubere potest, juvare non potest. Accedit adjutor Spiritus; et fit jussum Dei cum gaudio, cum delectatione. Nam multi faciunt ex timore. Sed qui faciunt legem, timendo poenam, mallent non esse quod timerent. Qui autem faciunt Legem amando justitiam, gaudent et ibi, quia non habent inimicam.