Christo charitate cum Judaeis Gentes cohaerent. Nunc ergo, charissimi, gratiae filii et haeredes, videte vocationem vestram, et manifestato Judaeis et Gentibus Christo tanquam angulari lapidi perseverantissima dilectione cohaerete. Manifestatus enim est in ipsis cunabulis infantiae suae his qui prope, et his qui longe erant; Judaeis in pastorum propinquitate, Gentibus in Magorum longinquitate. Illi ipso die quo natus est, isti ad eum hodie advenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec istis justis. Praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis Magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis applicuit: quippe qui venit stulta mundi eligere, ut confunderet sapientes 5I Cor. I, 27; et non vocare justos, sed peccatores 6Matth. IX, 13; ut nullus magnus superbiret, nullus infimus desperaret. Unde Scribae et Pharisaei dum nimis docti et nimis justi sibi videntur, cujus nascentis civitatem ostenderunt prophetica eloquia recitantes, hunc reprobaverunt aedificantes. Sed quia factus est in caput anguli 7Psal. CXVII, 22, et quod natus ostendit, passus implevit; huic nos inhaereamus cum alio pariete habente reliquias Israel, quae per electionem gratiae salvae factae sunt 8Rom. XI, 5. Eos enim pastores illi praefigurabant de proximo conjungendos, ut et nos, quorum ex longinquo vocationem Magorum significabat adventus, jam non peregrini et inquilini, sed cives sanctorum et domestici Dei maneamus, coaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu: qui fecit utraque unum 9Ephes. II, 11-22, ut in uno amemus unitatem, et ad colligendos ramos qui etiam de oleastro inserti, per superbiam fracti haeretici sunt facti, quoniam potensest Deus iterum inserere illos 10Rom. XI, 17-24, habeamus infatigabilem charitatem.
Sermones
Notes
- 5. I Cor. I, 27
- 6. Matth. IX, 13
- 7. Psal. CXVII, 22
- 8. Rom. XI, 5
- 9. Ephes. II, 11-22
- 10. Rom. XI, 17-24