Lex impletur charitate. Nam sic dicit Apostolus: Qui enim diligit alterum, Legem implevit. Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi, malum non operatur. Plenitudo autem Legis, charitas 4Rom. VIII, 8-10 . Dominus etiam quia dixerat, Non veni solvere Legem, sed adimplere 5Matth. V, 17 ; propterea tale mandatum discipulis dedit, unde Lex ab eis posset impleri: Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis 6Joan. XIII, 34 . Non ergo mirum, si mandatum novum cantat canticum novum: quia, sicut dictum est, psalterium decem chordarum decem praecepta sunt Legis, et plenitudo Legis dilectio est. Paucas autem inde chordas commemorare Apostolus voluit, ut ex eis caetera intelligantur, ubi ait, Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, etc. Nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus Dominus dicit totam Legem Prophetasque pendere 7Matth. XXII, 37-40, satis ostendens dilectionem esse plenitudinem Legis: ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. Tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera. Sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem Dei, ita septem caetera dilectioni proximi deputantur.