Tota haec vita tribulatio est. Tortores animae, timor et dolor. Sed prius transit tribulatio vitae hujus, de qua nobis praestat auxilium, cui diximus: Da nobis auxilium de tribulatione 4Psal. LIX, 13 . Tota quippe ista vita intelligentibus tribulatio est. Sunt enim duo tortores animae, non simul torquentes, sed cruciatum alternantes. Horum duorum tortorum nomina sunt, timor et dolor. Quando tibi bene est, times: quando male est, doles. Saeculi hujus quem non decipit prosperitas, non frangit adversitas? Tenenda est in hoc feno et in diebus feni via tutior, Verbum Dei. Cum enim dictum esset, Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit: quasi nos quaeramus, Quae feno spes? quae flori feni stabilitas? sed Verbum, inquit, Domini manet in aeternum. Et unde, inquis, ad me Verbum Domini? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5Joan. I, 14 . Verbum enim Domini tibi dicit: Noli respuere promissum meum, quia non respui fenum tuum. Hoc ergo quod nobis praestitit Verbum Domini, ut ad ipsum nos teneremus, ne cum flore feni transiremus: hoc ergo quod nobis praestitit, ut Verbum caro fieret, suscipiens carnem, non mutatum in carnem; manens et assumens, manens quod erat, assumens quod non erat: hoc ergo quod nobis praestitit, etiam piscina illa significat.