TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Machabaeorum passio merito celebratur in Ecclesia. Christi mysterium in vetere Testamento velatum. Clavis Testamenti veteris, crux. Existit aliquis Judaeus, et dicit nobis: Quomodo istos nostros, vestros martyres computatis? Qua imprudentia eorum memoriam celebratis? Legite confessiones eorum: attendite si confessi sunt Christum. Cui respondemus: Vere quia unus es ex eis qui in Christum non crediderunt, et fracti de oliva, oleastro succedente, foris aridi remanserunt 2Rom. XI, 17; quid dicturus es unus ex perfidis? Non confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc velabatur Christi mysterium. Testamentum enim vetus velatio est novi Testamenti, et Testamentum novum revelatio est veteris Testamenti. Vide ergo de infidelibus Judaeis patribus tuis, sed in malo fratribus tuis, vide quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est. Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Cum transieris, inquit, ad Christum, auferetur velamen 3II Cor. III, 14, etc. . Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non revelatur, quoniam in Christo evacuatur: non lectio veteris Testamenti, sed velamen quod ibi positum est. Lectio denique veteris Testamenti non evacuatur, sed impletur ab illo qui dixit, Non veni solvere legem, sed adimplere 4Matth. V, 17 Velamen ergo evacuatur, ut quod obscurum erat intelligatur. Hoc utique clausum erat, quia nondum clavis crucis accesserat.

Notes

  1. 2. Rom. XI, 17
  2. 3. II Cor. III, 14, etc.
  3. 4. Matth. V, 17