Haereditas filiorum Dei.--Si autem filii, et haeredes. Non enim inaniter filii. Haec est merces: Et haeredes. Hoc est quod paulo ante dicebam, quia medicus noster et sanitatem nobis donat, et mercedem insuper largiri dignatur. Quae est illa merces? Haereditas. Sed non quomodo est hominis patris haereditas. Relinquit enim filiis suis, non possidet cum filiis suis: et tamen magnum se facit, et gratias sibi agi desiderat, quia voluit dare quod non possit auferre. Moriens enim tolleret secum? Puto quia si posset, nihil hic filiis suis dimisisset. Haeredes Dei sic sunt, ut ipse Deus sit haereditas nostra, cui dicit Psalmus: Dominus pars haereditatis meae 45Psal. XV, 5 . Haeredes quidem Dei: si parum vobis est, audite, quo amplius gaudeatis: Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Conversi ad Dominum, etc.