TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piscationum duarum discrimen et mysterium. Prima piscatione boni et mali significantur congregandi. Periculum ex malorum felicitate. Schismata. Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Jesus Christus, et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum. Duas piscationes attendite necessaria distinctione discretas: unam, quando Dominus elegit eos de piscatoribus, et fecit eos discipulos suos; alteram, quam modo audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: illam ante resurrectionem, istam post resurrectionem. Quid intersit inter ambas piscationes, valde debemus attendere: navigium est instructionis nostrae nova Evangelii praedicatio, in quo et piscantes invenit, quibus et ait, Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nil cepimus, frustra laboravimus; ecce in nomine tuo mittemus retia. Miserunt, et tantum ceperunt, ut implerent duas naviculas, quae piscium multitudine ita premebantur, ut propemodum mergerentur. Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis retibus et naviculis, secuti sunt Christum 4Luc. V, 1-11. Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim, Mittite retia, dixit: nec, In sinistram; nec, In dexteram partem; sed tantum, Mittite retia, dictum est. Si enim diceret, In sinistram, malos solos significaret; si, In dexteram, solos bonos. Quia ergo nec In dexteram nec In sinistram dixit, boni et mali significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco: quia misit paterfamilias servos suos parata coena, et adduxerunt quos invenire potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentibus 5Matth. XXII, 8, 10. Talis est modo Ecclesia, plena bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia: sed multitudo ista aliquando premit, et prope naufragium conatur adducere. Male viventium multitudo bene viventes ita perturbat, ut qui bene vivit, stultum se putet, quando attendit alios male vivere: maxime quia secundum bona hujus saeculi inveniuntur multi felices nocentes, et inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi, ne dicat qui bene vivit: Quid mihi prodest, quia bene vivo! Ecce enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vive: noli fatigari, noli retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 6Matth. XXIV, 13 . Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est. Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus et temporalibus pascitur, ipsis laetatur: nec attulit ea, nec auferet ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deficiendo te ipsum fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius, ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid enim aliud sunt schismata, nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda est prima piscatio, ut nemo taedio fatigetur: quamvis scriptum sit, Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam 7Psal. CXVIII, 53 . Navigium clamat, quod prematur a multitudine, tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et judicium Domino canto 8Psal. C, 1: prius misericordia praerogatur, et postea judicium exercetur. Separatio in judicio fiet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit bonus; cum tempus est poenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab ista piscatione, quae habet gaudia mixta lacrymis: gaudia, quia colliguntur boni; mixta lacrymis, quia vix feruntur mali.

Notes

  1. 4. Luc. V, 1-11
  2. 5. Matth. XXII, 8, 10
  3. 6. Matth. XXIV, 13
  4. 7. Psal. CXVIII, 53
  5. 8. Psal. C, 1