TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Judaeorum caecitas in ipsa illuminatione Magorum. Scripturae apud Judaeos propter Gentium fidem relictae. Verumtamen, quod praetereundum non est, haec Magorum illuminatio magnum testimonium caecitatis exstitit Judaeorum. In terra eorum isti requirebant, quem illi in sua non agnoscebant. Apud eos isti infantem in venerunt, quem illi apud se docentem negaverunt. In his terris de longinquo isti peregrini puerum Christum nondum verba promentem adoraverunt, ubi cives illi juvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in membris parvis Deum agnoverunt; illi in factis magnis nec tanquam homini pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in ejus nativitate fulgentem, quam solem ejus in morte lugentem. Jam vero quod eadem stella, quae Magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, quae utique poterat eos et ad ipsam perducere civitatem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua Christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Judaei, ut ipsi eam secundum divinae Scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent, In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem, terra Juda, non es minima in principibus Juda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israel 4Matth. II, 1-6 : quid aliud hic significavit divina providentia, nisi apud Judaeos solas divinas Litteras remansuras, quibus Gentes instruerentur, illi excaecarentur; quas portarent non ad adjutorium salutis suae, sed ad testimonium salutis nostrae? Nam hodie cum praemissas prophetias de Christo proferimus, jam rerum completarum luce declaratas, si forte Pagani, quos lucrari volumus, dixerint non eas tanto ante praedictas, sed post rerum eventum, ut haec quae facta sunt prophetata putarentur, a nobis esse confictas; Judaeorum codices recitamus, ut tollatur dubitatio Paganorum: qui jam in Magis illis figurabantur, quos Judaei de civitate in qua natus est Christus, divinis eloquiis instruebant, et eum ipsi nec requirebant, nec agnoscebant.

Notes

  1. 4. Matth. II, 1-6