Vasculorum nomine beatorum secretae sedes significatae. Absconditum vultus Dei. Vasorum etiam nomine alio loco commemoravit, quando ait Dominus Jesus Christus, simile esse regnum coelorum sagenae, id est, retibus; retia enim quaedam sagena appellantur. Simile ergo est, inquit, regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere congreganti: quae cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt 3Matth. XIII, 47 et 48 . Significare voluit Dominus noster modo sic mitti verbum Dei super populos et super gentes, quomodo sagena in mare jacitur. Colligit autem modo sacramentis christianis et bonos et malos: sed non omnes quos sagena tollit, etiam vasculis reconduntur. Vascula enim sunt sanctorum sedes, et beatae vitae magna secreta, quo non poterunt omnes pervenire quicumque christiani appellantur, sed qui sic appellantur, ut sint. Sane autem boni et mali pisces intra sagenam natant, et boni tolerant malos, donec in fine separentur. Dictum est etiam quodam loco, Abscondes eos in abscondito vultus tui 4Psal. XXX, 21 : loquebatur enim de sanctis. Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui: id est, quo non possunt sequi oculi hominum, neque cogitationes mortalium; secreta quaedam significans nimis abscondita nimis occulta, in abscondito vultus Dei dixit. Numquid carnaliter cogitandum est habere Deum quamdam faciem grandem, et in facie ejus esse aliquod receptaculum corporale, ubi sancti abscondendi sunt? Haec videtis, fratres, quemadmodum carnalia sint, et ab omnium fidelium corde respuenda. Absconditum ergo vultus Dei quid oportet intelligi, nisi quod tantummodo vultui Dei cognitum est? Cum ergo dicuntur horrea, ut significentur secreta, et alio loco dicuntur vascula; neque horrea sunt quae novimus, neque vascula. Nam si aliquid unum tale esset, alterum aliquid non diceretur. Sed quia per similitudines hominibus notas, ut possunt, insinuantur incognita, ad hoc utrumque nominatum accipite, ut secretum intelligatis, et horrei nomine et vasculorum. Sed si quaeritis quale secretum, audite Prophetam dicentem, Abscondes eos in abscondito vultus tui.