Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus ejicere? respondit, Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem 1Luc. XVII, 5 . Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: major felicitas, scire unde petebant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes.