TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Baptismus Joannis a Baptismo Christi discernendus. Sacramenta veteris Legis cur suscepit Christus. Quando tentatio infertur, jejunandum. Quid quod etiam baptismus Joannis, quem tunc Christus accepit, a baptismo ipsius Christi, quem fideles ejus accipiunt, discernendus est; nec ideo ille quo baptizatus est Christus, melior est isto quo baptizatur christianus, quia christiano melior est Christus; sed ideo magis istud baptismum, quia Christi est, illi praeponitur? Joannes enim baptizavit Christum, cum se Christo confiteretur minorem: Christus autem baptizat christianum, qui se ostendit et Joanne majorem. Sicut circumcisione carnis, quamvis eam et Christus accepit, et nemo christianus nunc accipit, melius est sacramentum resurrectionis Christi, quo ad expoliandam carnalem ac veterem vitam circumciditur christianus, ut audiat Apostolum dicentem: Sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus 3Rom. VI, 4 . Sicut ipsum vetus Pascha, quod agni occisione celebrare praeceptum est, non ideo quia hoc cum discipulis celebravit Christus, melius est quam Pascha nostrum, quo immolatus est Christus. Pertinuit enim ad praebendum nobis humilitatis et devotionis exemplum, ut illa etiam sacramenta veniens suscipere dignaretur, quibus venturus ipse praenuntiabatur: ut hinc ostenderet quanta religione nos oportet haec suscipere sacramenta, quibus jam venisse nuntiatur. Non ergo quia Christus post acceptum Joannis baptismum continuo jejunavit, tanquam regulam observationis dedisse credendus est, ut post ipsius Christi Baptismum acceptum, continuo jejunare necesse sit: sed plane illo exemplo docuit jejunandum esse, quando forte acriore luctamine cum tentatore confligimus. Ob hoc enim Christus, qui sicut homo dignatus est nasci, non respuit sicut homo tentari, ut christianus magisterio ejus instructus non possit a tentatore superari. Sive ergo continuo post Baptismum, sive quolibet intervallo temporis interposito, quando simile praelium tentationis infertur homini, jejunandum est: ut et corpus impleat de castigatione militiam, et animus impetret de humiliatione victoriam. In illo ergo dominico exemplo illius causa jejunii, non Jordanis tinctio, sed diaboli tentatio fuit.

Notes

  1. 3. Rom. VI, 4