Et quod illi deinde negotium erit, finitis laboribus? Et laudetur in portis vir ejus. Ipse erit portus laborum nostrorum, videre Deum, et laudare Deum. Non ibi dicetur: Surge, labora, vesti servos, vesti te ipsam, ornare purpura, da escas famulis, attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus, aperi pauperi manum, trajice de colo in fusum. Non erunt opera necessitatis, ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiae, ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi, ubi nemo mendicat. Non suscipis peregrinum, ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas aegrum, ubi omnes perpetuo sani sunt. Non vestis nudum, ubi omnes aeterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum, ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil agis: videbis enim quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipies fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini 59Psal. XXVI, 4 . Et laudetur in portis vir ejus. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 60Psal. LXXXIII, 5 .