TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cypriani laudibus nulla lingua par est. Sanctissimus et solemnissimus dies, atque huic Ecclesiae ornamento familiarior et praeclarior, laetificandis nobis hodiernus illuxit, quem suae nobis gloria passionis Cyprianus beatissimus illustravit. Cujus reverendi episcopi et venerandi martyris laudibus nulla lingua sufficeret, nec si se ipse laudaret. In hoc itaque sermone nostro, quem de illo debitum vestris auribus reddimus, magis approbate voluntatis affectum, quam exigite facultatis effectum. Sic enim et laudibus Dei, quibus non solum oratio, sed ne cogitatio quidem ulla satis est, cum se sanctus laudator minus idoneum cerneret, ait: Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine 1Psal. CXVIII, 108 . Hoc et ego dixerim: sit etiam ista mea devotio, ut si par non sum ad explicandum quod volo, accepto feratur, quia volo.

Notes

  1. 1. Psal. CXVIII, 108