Gratia Christianorum. Ista gratia praedicetur, ista est gratia Christianorum per hominem Mediatorem, per passum et resuscitatum, qui ascendit in coelum, et captivavit captivitatem, et dedit dona hominibus. Ista, inquam, gratia praedicetur, contra istam gratiam ab ingratis non disputetur. Baculus propheticus mortuo non suffecit: ipsa mortua natura sufficeret? Et istam qua conditi sumus, quanquam hoc nomine appellatam minime legerimus, tamen quia gratis data est, gratiam fateamur. Sed ostendamus vobis majorem esse istam, qua christiani sumus: attendite. Antequam conditi essemus, nihil boni merebamur; et ideo gratia, qua conditi sumus, cunboni nihil mereremur. Si ergo magna est gratia quando nihil boni merebamur; quanta gratia est, quando tantum mali merebamur? Qui nondum erat, bene non merebatur; peccator et male merebatur. Nondum erat qui factus est, nondum erat; sed nec offenderat. Nondum erat, et factus est: offendit, et salvus est. Qui nondum erat, nihil sperabat; factus est: lapsus autem damnationem exspectabat, et liberatus est. Haec est gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Ipse fecit nos, et antequam essemus omnino ipse fecit nos; et factos et lapsos ipse et justos fecit nos, et non ipsi nos.