Donatistarum schisma prudenti cuiquam Christianismum profiteri cupienti, non placere. Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit christianus. Motus est ut sit christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum: nulla temporali proposita commoditate vult esse christianus, non ut majorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam pressuram hujus saeculi evadat: quanquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et volentem esse christianum: attendit ubi duas partes videt, quaerit causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi: Separavimus nos tanquam justi a peccatoribus. Quasi vero caeco loquantur audienti quid dicant, non videnti quid agant. Si itaque inspiciens mores ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat illis: Rogo vos, justos vos dicitis, et ideo vos recte separasse contenditis; quare apud vos sunt tales et tales? Et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis objiciuntur: Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales? optime. Video ergo te foris cum peccatoribus: quare non intus? Merces enim separationis tuae esse debuit, cum peccatore non vivere. Si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam. Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi sit christianus: videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem vitam morum generis humani, secundum quos mores potest ipse etiam veniens de saeculo utcumque judicare: videt et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos; aliquos pascentes pauperes, aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et caetera talia: videt hic, videt et ibi. Attendat jam Deum, quid dicat de Ecclesia sua: invenit Deum dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam; invenit Deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem, Ager est hic mundus. Non ager est Africa; sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania (tamen ager est mundus, seminator Filius hominis, messores Angeli, non principes Circumcellionum), crescere utrumque usque ad messem: non crescere zizania, et decrescere frumenta; sed utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis est finis saeculi 33Matth. XIII, 38, 39 . Audit haec plane, et recte judicans quid dicit? Non ero in illa concisione; hac ero, et bonus ero in nomine ejus cujus ero: et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans; non me ipsum bonum et justum dicens, sed ab illo dici desiderans. Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit.