Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur. Vide hujus haereditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod sum. Non sum idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu vero perfecisti eum. Jamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid sequatur: Et gratia ejus in me non fuit vacua, sed pius omnibus illis laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia ejus sum quod sum; et gratia ejus in me non fuit vacua: omnia optime. Sed, Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 9I Cor. XV, 9, 10 . Bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. 10II Cor. XII, 7-9 . Etenim infirmatus est, tu vero perfecisti eum.