TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Saulus unde appellatus. Paulus, modicus et humilis. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saüle. Recordamini enim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saül. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Benjamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite saeviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saüle, Paulus unde? Saulus a rege saevo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem unde? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta; id est, Post modicum videbo te, modicum hic exspecta. Audi ergo Paulum: Ego sum, inquit, minimus Apostolorum 10I Cor. XV, 9 . Prorsus ego sum minimus Apostolorum: et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum 11Id. IV, 9 .

Notes

  1. 10. I Cor. XV, 9
  2. 11. Id. IV, 9