Alia figura de eodem. Decalogus. Et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum majus. In septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. Tot generationes inveniuntur a Christo usque ad Adam. Deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque ejus inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. Justitia lege Dei constat: verum est. Nam lex in decem praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum. Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus populo per Moysen famulum Dei. Debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. Et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. A legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata. Uterque debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator: sed ille servus malus, servus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.