Ninive juxta prophetiam eversa, sed per poenitentiam. Annuntiavit Jonas, non misericordiam, sed iram futuram: non enim dixit, Triduo, et Ninive evertetur; si autem poenitentiam in isto triduo egeritis, parcet vobis Deus: non dixit hoc. Eversionem solam minatus est, et praenuntiavit: et tamen illi de Dei misericordia non desperantes, converterunt se ad poenitendum; et pepercit Deus 28Jonae III. Sed quid dicemus? quia Propheta mentitus est? Si carnaliter intelligas, falsum videtur dixisse: si spiritualiter intelligas, factum est quod dixit Propheta. Eversa est enim Ninive. Attende quid erat Ninive, et vide quia eversa est. Quid erat Ninive? Manducabant et bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant, perjuriis vacabant, mendaciis, ebrietatibus, facinoribus, corruptionibus: haec erat Ninive. Attende modo Ninive: plangunt, dolent, contristantur, in cilicio et cinere, in jejuniis et orationibus. Ubi est illa Ninive? Nempe eversa est, quia non in illis superioribus actibus constituta est.