Insignis hac de re figura. Quid sibi ergo vult septuagies septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista sanctus ibi commemoravit generationes ejus, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est Christus 5Luc. III, 21-38. Matthaeus coepit ab Abraham, et venit usque ad Joseph descendendo 6Matth. I, 1-16: Lucas autem ascendendo coepit numerare. Quare ille descendendo, ille ascendendo? Quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes septuaginta septem. A quo numerabat? Intendite a quo. Exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos cum peccati obligatione generavit. Pervenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumeravit, quem numerum Dominus in peccatorum remissione commendavit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata solvuntur.