TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Presbyter Barnabas. Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meos, inter quos est et presbyter Barnabas. Sed de illo audivi quaedam fuisse jactata, ante omnia quod emit villam a dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est: monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quaeratis, ignoro. Ego sum testis: donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse. Beatus homo, qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vel modo credite, et detractores audire libenter desinite. Jam dixi, ego sum testis. Dictum est de illo quod anno praepositurae suae per industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, darem illi licentiam poscendi fundum Victorianensem: tanquam dixisset mihi, Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem. Et hoc falsum est. Sed fuit unde rumor nasceretur, fecit debita reddenda. A nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit aliquid quod non debebatur, etiam monasterio illi quod per ipsum Deus instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessit, nisi quadraginta solidorum offerens pensionem. Sed vidimus fundum amplius posse dare, ut celerius redderetur debitum; et commisi fidei ejus, ut de ipsa conductione lucra non requirerent fratres; sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter ut alium constituam, qui de fructibus fratribus reddat. Ex numero vestro sit aliquis, cui haec committam; ex numero ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscipiat possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter vendat, ut reddi possit facilius quod debetur, et hodie recedit inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est antequam ordinaretur presbyter; in ipso loco monasterium instituit. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi, ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat Ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddam. Quod si nemo de laicis fuerit inventus, ego praepono alium, iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei: quia non expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus crescit: sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum est, Gaudete et exsultate, quando detrahunt de vobis, dicentes falsa: quia merces vestra magna est in coelis 4Matth. V, 11, 12 . Nolumus cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus.

Notes

  1. 4. Matth. V, 11, 12