TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Corpus sanctorum post resurrectionem immortale. Tu autem, o Christiane, roga quantum potes, exclama et dic: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Respondetur tibi: securus efficeris, non de te, sed de Domino tuo; securus efficeris de pignore tuo. Spera cum Christo regnum Christi, jam pignus tenes sanguinem Christi. Dic, dic, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut respondeatur tibi, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Non enim sic liberaberis de corpore mortis hujus, ut hoc corpus non habeas. Habebis, sed jam non mortis hujus. Ipsum erit, sed non ipsum erit. Ipsum erit, quia ipsa caro erit: non ipsum erit, quia mortale non erit. Sic, sic liberaberis a corpore mortis hujus, ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. A quo? per quem? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Quia per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis. In Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis, inde est quod cum morte confligis, inde est corpus mortis hujus. Sed sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 20I Cor. XV, 21, 22 . Vivificatus accepto corpore immortali, ubi dicas, Ubi est, mors, contentio tua? liberatus eris a corpore mortis hujus: non tamen virtute tua, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 20. I Cor. XV, 21, 22