TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pacifici filii Dei. Sed de filiis quid dixit Dominus? Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 34Matth. V, 9 . Ergo de tam abditis difficillimisque quaestionibus, si quid minus intelligimus, pacifice requiramus. Non infletur alter pro altero adversus alterum 35I Cor. IV, 6 . Nam si zelum amarum habetis, et contentiones in vobis sunt; non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica 36Jacobi III, 14, 15 . Filii ergo Dei sumus; et agnoscimus quod ejus filii sumus, nec agnoscimur, nisi pacifici fuerimus. Nam unde videamus Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus.

Notes

  1. 34. Matth. V, 9
  2. 35. I Cor. IV, 6
  3. 36. Jacobi III, 14, 15