TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Animae consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona. Et Deus ad illum: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens videris: Stulte, qui dixisti animae tuae, Habes multa bona reposita in annos plurimos: hodie repetitur a te anima tua. Cui dixisti, Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnat haec bona, et sit ipsa bona; ut quando repetitur, exeat secura. Quid enim est iniquius homine, qui multa bona habere vult, et bonus ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam? Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrea aedificanti, et ventres pauperum non videnti; non illi ait, Hodie anima tua rapietur ad gehennam: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova majora, quasi non sit quid inde fiat.