Peregrinatio per fidem in hac vita. Hanc vitam donec apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus, non per speciem. Ille quippe ait, Ego sum via, veritas et vita. In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nunc per speculum in aenigmate, et haec est fides: tunc autem facie ad faciem 6I Cor. XIII, 12 , et illa erit species. Item dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: haec via est, ubi ex parte scimus. Sed paulo post dicit, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 7Ephes. III, 16, 17, 19 : illa erit species, quando in ista plenitudine, cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur 8I Cor. XIII, 10. Item dicit, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: haec est fides. Deinde subjungit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 9Coloss. III, 3, 4 : illa erit species. Dicit et Joannes, Dilectissimi, nunc jam filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: haec est fides. Deinde subnectit, Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 10I Joan. III, 2 : illa erit species. Quocirca ipse Dominus, qui ait, Ego sum via et veritas et vita, cum loqueretur ad Judaeos, inter quos erant qui jam in eum crediderant, ad ipsos jam sermones suos dirigens, Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Jam isti crediderant: nam Evangelista sic ait, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderant in eum: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos? 11Joan. VIII, 31, 32 . Jam ergo crediderant, et tanquam in via in Christo ambulare jam coeperant. Hortatur itaque illos ut permanendo perveniant. Quo perveniant, nisi ad id quod ait, Veritas liberabit vos? Quae est illa liberatio, nisi ab omni mutabilitate vanitatis, ab omni corruptione mortalitatis? Ergo ipsa est vita vera, aeterna vita, quam nondum apprehendimus, quamdiu peregrinamur a Domino: sed apprehensuri sumus, quia in ipso Domino per fidem ambulamus, si in ejus verbo constantissime permanemus. Nam secundum id quod ait, Ego sum via; secundum hoc ait, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Et secundum id quod ait, et veritas et vita; secundum hoc ait, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. In hac ergo peregrinatione et in hac via, id est in fide, quid vos exhortor, fratres, nisi verbis Apostoli dicentis, Has ergo promissiones habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Domini 12II Cor. VII, 1 ? Qui enim lucem illam sincerissimae atque incommutabilis veritatis, antequam credant, sibi expetunt ministrari, cum eam contueri non possint nisi per fidem corde mundato; Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 13Matth. V, 8 : similes sunt hominibus caecis, qui corpoream lucem solis istius prius videre desiderant, ut a caecitate sanentur; cum eam videre non possint, nisi ante sanentur.
Sermones
Notes
- 6. I Cor. XIII, 12
- 7. Ephes. III, 16, 17, 19
- 8. I Cor. XIII, 10
- 9. Coloss. III, 3, 4
- 10. I Joan. III, 2
- 11. Joan. VIII, 31, 32
- 12. II Cor. VII, 1
- 13. Matth. V, 8