TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Massa perditionis, unde electi sumus. Electio ex perditionis massa investigabilis. Una erat massa perditionis ex Adam, cui nonnisi supplicium debebatur: facta sunt vasa inde in honorem ex eadem massa. Habet enim potestatem figulus luti, ex eadem massa. Qua massa? Certe jam perierat, certe jam illi massae justa damnatio debebatur. Gratulare, quia tu evasisti: mortem quippe debitam evasisti, et vitam non debitam reperisti. Habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam. Sed dicis, Me quare fecit in honorem, et alium in contumeliam? Quid responsurus sum? Auditurus es Augustinum, qui non audisti Apostolum dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas Deo 17Rom. IX, 21, 20 ? Duo parvuli nati sunt: si debitum quaeras, ambo tenent massam perditionis. Sed cur mater alium portat ad gratiam, alium mater dormiens suffocat? Dicturus es mihi quid ille meruit qui portatur ad gratiam, quid ille meruit quem mater dormiendo suffocat? Ambo nihil boni meruerunt: sed habet figulus luti potestatem, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Disputare vis mecum? Imo mirare mecum, et exclama mecum, O altitudo divitiarum! Ambo expavescamus, ambo clamemus, O altitudo divitiarum! Ambo in pavore concordemus, ne in errore pereamus. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Scrutare inscrutabilia, fac impossibilia, corrumpe incorruptibilia, vide invisibilia.

Notes

  1. 17. Rom. IX, 21, 20