Ecclesia peccatores solvendo quid eis prosit. Dicit ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si jam confessor voce dominica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 4Matth. XVI, 19 ? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Jam vivebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est, Quae solveritis, soluta erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos, Solvite illum, et sinite abire 5Joan. XI, 14, 17, 43, 44 ?