TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solus Christus ascendit in coelum. Unus Christus ex capite et membris. Christus aliter est unum cum Patre, aliter unum nobiscum. Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? Utquid ab Spiritu sancto de hac justitia mundus arguitur? Et tamen nisi solus iret ad Patrem, non alio loco diceret: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo 5Joan. III, 13 . Sed etiam Paulus apostolus dicit: Nostra enim conversatio in coelis est 6Philipp. III, 20 . Sed quare hoc? Quia item dicit: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 7Coloss. III, 1-3 . Quomodo ergo ille solus? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo? Quae autem corpus ejus, nisi Ecclesia? Sicut dicit idem doctor: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte 8I Cor. XII, 27 . Cum ergo nos ceciderimus, et propter nos ipse descenderit, quid est, Nemo ascendit, nisi qui descendit; nisi quia nemo ascendit, nisi unum cum eo factus, et tanquam membrum compactus in ejus corpore qui descendit? Sic et discipulis dicit: Quia sine me nihil potestis facere 9Joan. XV, 5 . Aliter est enim unum cum Patre, et aliter unum nobiscum. Unum cum Patre est, quia una substantia est Patris et Filii: unum cum Patre est, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unus autem nobiscum factus est, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: unus nobiscum factus est, secundum semen Abrahae, in quo benedicentur omnes gentes. Quod cum commemorasset, ait Apostolus: Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illi capiti cohaerentibus, unus est Christus: et quia et nobis dicit, Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 10Galat. III, 16, 29 . Si enim unum est semen Abrahae, et illud unum semen Abrahae non intelligitur nisi Christus; hoc autem semen Abrahae etiam nos sumus: hoc ergo totum, id est, caput et corpus, unus est Christus.

Notes

  1. 5. Joan. III, 13
  2. 6. Philipp. III, 20
  3. 7. Coloss. III, 1-3
  4. 8. I Cor. XII, 27
  5. 9. Joan. XV, 5
  6. 10. Galat. III, 16, 29