TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecclesiae fortitudo et infirmitas in Petro figurata. Proinde Ecclesiae fortitudo in Petro maxime commendata est; quia euntem ad passionem secutus est Dominum: et infirmitas quaedam notata; quoniam interrogatus ab ancilla, negavit Dominum. Ecce ille amator subito negator. Invenit se, qui praesumpserat de se. Dixerat enim, sicut nostis: Domine, tecum ero usque ad mortem: et si opus fuerit ut moriar, animam meam pro te ponam. Et Dominus ad praesumptorem: Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, antequam gallus cantet, ter me negabis 7Matth. XXVI, 33-35, et Joan. XIII, 37, 38 . Factum est quod praedixerat medicus: fieri non potuit quod praesumpsit aegrotus. Sed quid? Continuo respexit eum Dominus. Sic scriptum est, sic loquitur Evangelium: Respexit eum Dominus, et exiit foras, et flevit amare 8Luc. XXII, 61, 62 . Exiit foras: hoc est, confiteri. Flevit amare, qui noverat amare. Dulcedo secuta est in amore, cujus amaritudo praecesserat in dolore.

Notes

  1. 7. Matth. XXVI, 33-35, et Joan. XIII, 37, 38
  2. 8. Luc. XXII, 61, 62