TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatum ex primo homine tractum. Videte ergo, fratres, videte genus humanum a prima illius primi hominis morte fluxisse. Etenim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 18Id. V, 12 . Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate, videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus reus; peccatum nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus peccator, primus praevaricator. Venit ad sanandos de virgine Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de concupiscentia maris et feminae, non de illo vinculo concupiscentiae. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis aestuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi 19Luc. I, 35 . Quae tale obumbraculum haberet, quando ardore libidinis aestuaret? Quia ergo non qua venisti ad te venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato, jacentem in morte primi hominis, trahentem peccatum primi hominis, habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli aetatem excessisti: ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti, praevaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 20Rom. V, 20 . Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 18. Id. V, 12
  2. 19. Luc. I, 35
  3. 20. Rom. V, 20