Fornicatio fugienda. Injuriam Christo facit fornicator. Apostolum audivimus, cum legeretur, corripientem et coercentem humanas libidines; et dicentem: Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Corpora ergo nostra membra Christi esse dixit; quoniam Christus caput nostrum est, eo quod homo factus est propter nos: caput de quo dictum est, Ipse Salvator corporis nostri 1Ephes. V, 23 . Corpus autem ejus Ecclesia est 2Coloss. I, 18. Si ergo Dominus noster Jesus Christus tantummodo animam humanam susciperet; membra ejus non essent nisi animae nostrae: quia vero et corpus suscepit, per quod etiam caput est nobis, qui ex anima et corpore constamus; profecto illius membra sunt et corpora nostra. Si ergo unusquisque cupiens fornicari, vilescebat sibi, et in se ipso contemnebat se ipsum; non in se contemnat Christum: non dicat, Faciam, nihil sum: Omnis caro fenum 3Isai. XL, 6 . Sed corpus tuum membrum est Christi. Quo ibas? Redi. Quo te tanquam praecipitare cupiebas? Parce in te Christo, agnosce in te Christum. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Meretrix est enim quae tibi ad adulterium consentit: et forte ipsa christiana tollit membra Christi, et facit membra adulteri. Invicem in vobis contemnitis Christum, nec agnoscitis Dominum vestrum, nec cogitatis pretium vestrum. Qualis autem ille Dominus, qui servos suos fecit fratres suos? Sed parum erat fratres suos, nisi faceret membra sua. Itane tanta dignitas viluit? Quia tam benigne praestita est, non honor ei retribuitur? Si non praestaretur, desideraretur: quia praestita est, contemnitur?