TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Humilitate victoria obtinenda. Triumphantis autem verba quae erunt? Verba certantis, dum domus aedificatur: verba triumphantis, cum domus in ultimo dedicatur. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic ista dicebat Apostolus, quasi ipse jam ibi esset. Denique post haec verba, quae constat esse de futura perceptione, non de praesenti conflictatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Tunc fiet ut nusquam sit aculeus mortis, nusquam possit inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur in te humilitas, ut tunc in te fiat; ne superbia non permittat ut vel tunc in te fiat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras, dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra 17Matth. VI, 12 . Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus 18I Joan. I, 8 . Tu tibi diabolus eris. Nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non enim verum dicimus, dicendo nos non habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum.

Notes

  1. 17. Matth. VI, 12
  2. 18. I Joan. I, 8