Consilium a Christo petendum. Ambo itaque quaeramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiae. Audiamus ambo Christum: Judaeis scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam 4I Cor. I, 23, 24 . Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Judaeus eris; quia Christus Judaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es: vocatis autem Judaeis et Graecis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixero; nolite scandalazari, nolite velut insipientiae meae ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis praeconem: time judicem. Quid ergo ego dicam? Jam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times.