TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hortatur ad dilectionem inimicorum. Jam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quid facietis? Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum? Intendite vobis, diligire illos. Nullo modo tibi potest nocere saeviens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. Ille enim nocere potest aut villae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae, aut servo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut conjugi tuae; aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? Numquid, quomodo tu, animae tuae? Extendite vos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud donavi vobis? Ille vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tamen non vobis videatur impossibile: ego scio, ego novi, ego probavi esse homines christianos, qui diligunt inimicos suos. Si vobis impossibile visum fuerit, non faciatis. Primo credite posse fieri: et orate, ut fiat in vobis voluntas Dei. Quid enim tibi prodest malum inimici tui? Si malum nullum haberet, nec inimicus tuus esset. Bonum illi opta, finiat mala, et non erit tibi inimicus. Non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed culpa. Numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem? Hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem habet. Consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis; a Domino animati estis. Hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum. Primi duo parentes nostri erant, Adam et Eva; ille pater, illa mater: ergo nos fratres. Omittamus originem primam: Deus pater, Ecclesia mater: ergo nos fratres. Sed inimicus meus Paganus est, Judaeus est, haereticus est; et unde jamdudum dixi, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. O Ecclesia, inimicus tuus est Paganus, Judaeus, haereticus: terra est. Si coelum es, invoca Patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et Saulus inimicus erat Ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est amicus. Non solum destitit esse persecutor, sed laboravit ut esset adjutor. Et si verum quaeras, oratum est contra illum: sed contra ejus malitiam, non naturam. Ora et tu contra malitiam inimici tui: illa moriatur, et ille vivat. Si enim mortuus fuerit inimicus tuus, quasi inimico caruisti, sed nec amicum invenisti. Si autem mortua fuerit malitia ejus: et inimicum amisisti, et amicum invenisti.