Quoties ignoscendum fratri. Sed quid in hac aperta praeceptione movere possit, audite. In remissione ubi venia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest movere, quod et Petrum movit. Quoties debeo, inquit, ignoscere? Sufficit usque septies? Non sufficit, ait Dominus: Non dico tibi, Septies; sed, septuagies septies. Jam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus. Si potueris pervenire usque ad septuagesimam et octavam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire vindictam. Itane verum est quod dicit, et vere ita se res habet, ut si peccaverit septuagies septies, ignoscas; si autem peccaverit septuagies octies, jam liceat tibi non ignoscere? Audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccaverit, ignoscas. Si autem peccaverit, ut dixi, septuagies octies ignosce. Et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam toties et toties? Omnino quoties peccaverit, ignosce. Ergo ego ausus sum supergredi modum Domini mei? Ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? Non est verum, non sum ausus plus aliquid. Ipsum Dominum meum audivi loquentem in Apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. Ait enim: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis 3Coloss. III, 13 . Audistis formam. Si septuagies septies peccata tibi donavit Christus, si huc usque ignovit, et ultra negavit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. Si autem Christus millia peccata peccatorum invenit, et tamen omnia donavit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. Non enim sine causa Dominus septuagies septies dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. Ecce ille ipse servus, cujus debentis inventus est debitor, decem millia talentorum debebat. Puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios debebat. Jam plus non est quam septuagies septies? Et tamen iratus est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. Sed quid ad decem millia talentorum?