TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus propter nos infans in praesepi. Uterque ergo sexus in eo qui hodie natus est renascatur, et celebret hodiernum diem: quo die non Dominus Christus esse coepit, sed qui erat semper apud Patrem, carnem quam accepit ex matre, in hanc lucem protulit; matri fecunditatem afferens, integritatem non auferens. Concipitur, nascitur, infans est. Quis est iste infans? Infans enim dicitur, quod non possit fari, id est loqui. Ergo et infans, et Verbum est. Per carnem tacet, per Angelos docet. Nuntiatur pastoribus princeps pastorque postorum: et in praesepi jacet fidelium cibaria jumentorum. Praedictum enim fuerat per Prophetam: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui 3Isai. I, 3 . Ideo in asello sedit, quando Jerusalem cum laudibus multitudinis praecedentis et consequentis intravit 4Matth. XXI, 1-9. Et nos agnoscamus, ad praesepe accedamus, cibaria manducemus, Dominum rectoremque portemus; ut ad coelestem Jerusalem illo ducente veniamus. Infirma est Christi ex matre nativitas; sed ex Patre ampla majestas. Habet in diebus temporalibus temporalem diem; sed ipse est dies aeternus ex aeterno die.

Notes

  1. 3. Isai. I, 3
  2. 4. Matth. XXI, 1-9