TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratia Christi praeter naturam et legem necessaria admitti debet. Lex ad quid data. Videte tamen, fratres mei, quomodo illam generalem gratiam praedicent, qua creatus est homo, qua homines sumus: et utique et cum impiis homines sumus, sed non cum impiis christiani sumus. Hanc ergo gratiam qua christiani sumus, ipsam volumus praedicent, ipsam volumus agnoscant; ipsam volumus, de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est 8Galat. II, 21 . Videte unde dixit Apostolus. De Lege dixit: Si per Legem justitia; ergo Christus gratis mortuus est. Quia ergo ex Lege non erat justitia, ideo mortuus est Christus, ut per fidem justificentur, qui ex Lege non justificabantur. Si enim, inquit, data esset Lex quae possit vivificare, omnino ex Lege esset justitia: quod etiam hesterno die commemoravimus 9Serm. 156: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio; promissio, non praedictio: qui promisit, ipse facit: ut promissio, inquit, ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Ecce quales nos invenit gratia Salvatoris, quos nec Lex sanos facere potuit. Quare autem dabatur Lex, si sufficiebat natura? Et tamen nec Lex sufficere potuit, ita infirma erat ipsa natura: data est Lex, sed non quae posset vivificare. Quare ergo data est Lex? Lex, inquit Apostolus, praevaricationis gratia data est 10Galat. III, 21, 22, 19 : praevaricationis gratia posita est, ut te faceret praevaricatorem. Quare, ut me faceret praevaricatorem? Quia noverat Deus superbiam tuam: noverat quia dicebas, O si sit qui doceat! o si sit qui mihi ostendat! Ecce Lex dicit tibi, Non concupisces. Cognovisti Legem dicentem, Non concupisces. Surrexit concupiscentia, quam non noveras; inerat enim, sed nesciebatur: coepisti conari vincere quod inerat, et apparuit quod latebat. Superbe, per Legem factus es praevaricator: agnosce gratiam, et esto laudator.

Notes

  1. 8. Galat. II, 21
  2. 9. Serm. 156
  3. 10. Galat. III, 21, 22, 19