Fides primum praeceptum. Vita hominis crescendo decrescit. Credamus ergo Deo, fratres. Hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et vitae nostrae, fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab omnibus seductoriis, sustinere mala temporalia; et quamdiu illa blandiuntur et illa minantur, adversum utrumque inconcussum habere cor, ne in illa defluas, ne in illa frangaris. Habendo ergo continentiam, habendo etiam sustinentiam, cum bona temporalia transierint, et mala quae inferantur non erunt; habebis omne bonum, habebis nullum malum. Ideo in lectione quid nobis dictum est? Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis vita tua. Non ut modo, sed ut in novissimis vita tua crescat: ut crescat in novissimis vita tua. Quantum, putamus, crescit? Ut fiat aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte, ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est homo: verbi gratia, constituit illi Deus vitae suae septuaginta annos: Accedit illi vita, dicimus, crescendo. Accedit, an decedit? Ecce de septuaginta annis vixit sexaginta, remanserunt decem: diminutum est quod erat propositum; et quanto plus vivit, tanto minus illi restat. Ideoque vivendo hic decrescit vita, non crescit. Tene quod tibi promisit Deus, ut crescat in novissimis vita tua.