Solemnitates martyrum celebrandae imitatione virtutum. Mundi blandientis errores et saevientis terrores sapientia et patientia superati. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris fecit: cujus nos victoriae celebritas in istum locum devotissimos congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est fidem atque patientiam martyris imitari. Hoc sic agamus, ut illud optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate certavit, et ideo vicit. Blandientem mundum contempsit, saevienti non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto saeculo errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat: sed quia agnus sursum attendebatur, leo deorsum calcabatur: qui morte mortem destruxit, ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit.