TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui, a quo, quid petamus. Si ergo, fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo nos, et hortando et jubendo ut petamus, quaeramus, pulsemus; attendamus et nos qui a nobis petunt. Petimus nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus? A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a Deo bono: petimus homines mali: petimus autem justitiam, unde simus boni. Hoc ergo petimus quod in aeternum habeamus: quo cum saturati fuerimus, ulterius non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus; esuriendo et sitiendo petamus, quaeramus, pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quare beati? Esuriunt et sitiunt, et beati sunt? Aliquando enim egestas beata est? Non inde beati sunt, quia esuriunt et sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur 8Matth. V, 6 . Ibi erit beatitudo in saturitate, non in fame. Sed praecedat saturitatem fames, ne fastidium non perveniat ad panes.

Notes

  1. 8. Matth. V, 6