TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Charitate fiunt praecepta levia. Durum videtur et grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 1Psal. XVI, 4 . Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus meum leve est 2Matth. XI, 30 . Quidquid enim durum est in praeceptis, ut sit lene, charitas facit. Novimus quanta ipse amor faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator pecuniae, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curae esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto invenitur negando se.

Notes

  1. 1. Psal. XVI, 4
  2. 2. Matth. XI, 30