TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Catholicorum propositum et voluntas pro Ecclesiae pace. Quoniam hoc volumus et publica Gesta testantur: quoniam hoc voluerimus, indices sunt non tantum sermones, sed litterae nostrae datae ad illos. Episcopatum amatis? Nobiscum habete. In vobis nihil odimus, nihil detestamur, nihil exsecramur, nihil anathemamus, nisi humanum errorem. Humanum, diximus, detestamur errorem, non divinam veritatem: sed quod Dei habetis, agnoscimus; quod vestrum improbum habetis, corrigimus. Signum Domini mei, signum Imperatoris mei, characterem Regis mei in desertore agnosco; quaero, invenio, admoveo, accedo, apprehendo, duco, corrigo desertorem, non violo characterem. Si quis advertat, si quis attendat, hoc non est litigare, sed amare. Diximus posse in una Ecclesia, pacis causa, esse fratres concordes: speciosa enim res est concordia fratrum. Non posse enim duos esse episcopos. Diximus, ut ambo sedeant in una simplici basilica; ille in cathedra, ille ut peregrinus; ille in cathedra christiana, ille in haeretica quasi collega juxta sedeat: rursus ille in congregatione sua praesideat, vicissim ille in sua. Poenitentiam praedicatam esse in remissionem peccatorum per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem, diximus. Quid respondebis huic Ecclesiae, quae est per omnes gentes ab Apostolis incipientibus ab Jerusalem aedificata? Diximus: Ponamus omnino malam habuerit causam Caecilianus. Unus homo malam causam habens, duo homines, quinque, decem, praejudicabunt tot millibus fidelium toto orbe terrarum multiplici fecunditate diffusorum? Diximus ista. Credidit Abraham, et promissae sunt ei omnes gentes: peccavit Caecilianus, et perierunt omnes gentes, ut plus valeat quod iniquitas commisit, quam quod veritas promisit? Dicta sunt haec: leguntur. Omnino contra exempla divina, contra testimonia, quae asserunt Ecclesiam toto orbe terrarum diffundi, cujus Ecclesiae in nomine Domini tenemus unitatem, nihil illi respondere potuerunt.