Baptizari cur a Joanne voluit. Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum. Mementote enim, Ego sum vox clamantis in eremo: et mementote quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4Joan. I, 23, 14 . Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum, creatura Creatorem, lucerna solem; sed solem, qui fecit hunc solem; solem de quo dictum est, Ortus est mihi sol justitiae, et sanitas in pennis ejus 5Malach. IV, 2 . De quo impii sero poenitentes in fine in judicio Dei dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omnia, tanquam umbra: et cum umbris qui secuti sunt umbras. Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 6Sap. V, 6-8 . Illis non est ortus Christus, a quibus non est agnitus Christus. Sol ille justitiae, sine nube, sine nocte; ipse non oritur malis, non oritur impiis, non oritur infidelibus. Nam solem istum de coelo corporeum quotidie facit oriri super bonos et malos 7Matth. V, 45. Baptizavit ergo, ut dixi, creatura Creatorem, lucerna solem: et non se extulit baptizator, sed subdidit baptizando. Nam venienti ad se dixit: Tu venis ad me baptizari? Ego a te debeo baptizari. Magna confessio, et secura lucernae in humilitate professio. Illa si contra solem extolleretur, vento superbiae cito exstingueretur. Hoc est ergo quod Dominus praevidit, quod baptismo suo Dominus docuit. Baptizari voluit tantus a tantillo; ut breve explicem, salvator a salvando. Nam meminerat Joannes alicujus fortassis, quamvis tantus esset, aegritudinis suae. Nam unde, Ego a te debeo baptizari? Certe Domini Baptismus salus: quia Domini est salus 8Psal. III, 9 . Nam vana salus hominum 9Psal. LIX, 13 . Unde ergo, Ego a te debeo baptizari, si non opus habebat curari? Mira autem in ipsa Domini humilitate medicina: ille baptizabat, et ille sanabat. Si enim Christus salvator omnium hominum, maxime fidelium 10I Tim. IV, 10 : apostolica et vera sententia est, quia Christus salvator omnium hominum: nemo dicat, Non opus habeo salvatore. Qui hoc dicit, se medico non humiliat, sed in morbo suo perit. Si salvator omnium hominum, ergo et Joannis: neque enim Joannes non homo. Magnus quidem homo, sed tamen homo. Ille salvator omnium hominum: agnoscit itaque ille salvatorem suum. Neque enim Joannis non erat salvator Christus. Non hoc dicit ipse, qui humiliter confitetur, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et Dominus: Sine modo, impleatur omnis justitia 11Matth. III, 14, 15 . Quid est, omnis justitia? Humilitate commendavit justitiam: justitiam nobis maxime humilitate magister coelestis et verus Dominus commendavit. Quod enim baptizabatur, ad humilitatem pertinebat: et ideo quod ad humilitatem pertinebat facturus, dixit: Impleatur omnis justitia.
Sermones
Notes
- 4. Joan. I, 23, 14
- 5. Malach. IV, 2
- 6. Sap. V, 6-8
- 7. Matth. V, 45
- 8. Psal. III, 9
- 9. Psal. LIX, 13
- 10. I Tim. IV, 10
- 11. Matth. III, 14, 15