Legis veteris servitus, cum Deus colitur propter terrena. Denique Lex illa, propter eos qui carnaliter sapiunt, et talia praemia quaerunt a Deo, et propter illa Deum colere volunt quae ibi promissa sunt, audire meruit ab apostolo Paulo, quia ad servitutem generat 3Galat. IV, 24. Quare? Quia carnaliter intelligitur a Judaeis. Nam spiritualiter intellecta, Evangelium est. Ergo in servitutem generat. Quos? Qui propter bona terrena Deo serviunt. Quando illis adsunt, gratias agunt; quando desunt, blasphemant. Qui enim propter ea Deo serviunt, vero corde servire non possunt. Attendunt enim eos qui Deo nostro non serviunt: vident enim eos habere propter quod ipsi Deo serviunt; et dicunt in corde suo, Quid mihi prodest quia Deo servio? Numquid habeo tantum, quantum ille qui quotidie blasphemat? Orat, et esurit; blasphemat, et ructat. Qui ad ista attendit, homo est; homo est de Testamento Veteri. Qui vero in Testamento Novo Deum colit, novam haereditatem debet sperare, non veterem. Si novam haereditatem speras, terram transi, calca vertices montium; hoc est, contemne fastigium superborum.