Cultus gratuitus Dei. Qui solus animam satiat. Unusquisque ergo, fratres mei, inspiciat se intus, appendat se, probet se in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate, non exspectans retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Non enim quidquid tibi Deus promittit, valet aliquid praeter ipsum Deum. Omnino me non satiaret Deus, nisi promitteret mihi se ipsum Deum. Quid est tota terra? Quid est totum mare? Quid est totum coelum? Quid sunt omnia sidera? Quid sol? Quid luna? Quid exercitus Angelorum? Omnium istorum Creatorem sitio: ipsum esurio, ipsum sitio, ipsi dico, Quoniam apud te est fons vitae 16Psal. XXXV, 10 . Qui mihi dicit: Ego sum panis qui de coelo descendi 17Joan. VI, 41 . Esuriat et sitiat peregrinatio mea, ut satietur praesentia mea. Arridet mundus multis rebus, pulchris, fortibus, variis: pulchrior est ille qui fecit, fortior et clarior ille qui fecit, suavior ille est qui fecit. Satiabor, cum manifestabitur gloria tua 18Psal. XVI, 15 . Fides ergo quae per dilectionem operatur si est in vobis, jam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, justificatos: ergo crescat in vobis. Fides enim quae per dilectionem operatur, sine spe esse non potest. Cum autem venerimus, jam erit ibi fides? dicetur nobis, Crede? Non utique. Videbimus eum, contemplabimur eum. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Quia nondum apparuit, ideo fides. Filii Dei sumus, praedestinati, vocati, justificati: filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus. Scimus quod cum apparuerit, similes ei erimus. Numquid quia credimus? Non. Quare ergo? Quoniam videbimus eum sicuti est 19I Joan. III, 2 .