Praelatus seu bonus seu malus, piis nocere non valet. Bonus si fuerit qui tibi praeest, nutritor tuus est: malus si fuerit, tentator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in tentatione approbare. Esto aurum. Attende mundum istum tanquam fornacem aurificis: in uno angusto loco tria sunt, aurum, palea, ignis. Ad illa duo ignis apponitur, palea uritur, aurum purgatur. Cessit nescio quis minis, et adductus est ad idolium: vae mihi, quia paleam plango, cinerem video. Alius non cessit minis, non cessit terroribus ; adductus ad judicem, stetit in confessione sua, non est flexus ad idolium: quid facit flamma? Nonne aurum purgat? State in Domino, fratres: potentior est qui vocavit vos. Minas impiorum ne timueritis. Inimicos patimini; habetis pro quibus oretis; prorsus non vos terreant. Haec est sanitas, haurite hinc in isto convivio: hic bibite, unde satiemini, non illic, unde insaniatis. State in Domino. Argentei estis, aurum eritis. Ista similitudo non a nobis est, de divina Scriptura est. Legistis, audistis: Sicut aurum in fornace probavit illos; et sicut holocausti nostiam accepit illos 15Sap. III, 6 . Ecce quid eritis ad thesauros Dei. Estote divites de Deo: non eum facturi divitem, sed de illo futuri divites. Impleat vos, aliud non admittatis ad cor vestrum.