TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Correctio non superbo animo facienda. Deinde in ipsa correctione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat 34I Cor. X, 12 . Foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis teneatur dilectio. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, sicut dicit idem apostolus; vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi 35Galat. VI, 1 et 2 . Item alio loco: Servum, inquit, Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem 36II Tim. II, 24-26 . Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis.

Notes

  1. 34. I Cor. X, 12
  2. 35. Galat. VI, 1 et 2
  3. 36. II Tim. II, 24-26