TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quando sufficiat conscientia. Nam et Domiminum ipsum Jesum Christum magistrum Apostolorum utique audisti, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 22Matth. V, 16 : id est, qui vos fecit tales. Nos enim populus pascuae ejus, et oves manuum ejus 23Psal. XCIV, 7. Ille ergo laudetur, qui te fecit bonum, si bonus es; non tu, qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum velis vituperari? Utique enim qui dixit, Luceant opera vestra coram hominibus; ipse dixit in eodem sermone, Nolite facere justitiam vestram coram hominibus. Sed sicut in Apostolo ista tibi contraria videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. Si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litem tuam, illae non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se hominibus jactando commendant, et ita ventilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum; de his dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Contra eos dicitur, Cavete justitiam vestram facere coram hominibus. Proinde sequitur, Ut videamini ab eis 24Matth. VI, 1, 2 . Ultra non porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram hominibus, quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit finis operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab eis. Hac autem non ibi ponit finem, ut videamur ab hominibus, coram quibus vult esse bona facta nostra: sed ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra. Non quievit, neque hic remansit: sed duxit hinc te sursum, et tulit te a te (caderes enim, si esses in te), et ubi tutus esses, posuit te. Videant, inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Noli irasci, quia ille glorificatur: apud illum esto, et in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostolus, omnis caro coram illo. Ergo sine gloria remanebimus? Non: ait enim ipse, Qui gloriatur, in Domino glorietur 25I Cor. I, 29, 31 . Nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis gloria est, quia in illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus, et efficiamur placentes nobis; valde stulto homini placet, qui sibi placet.

Notes

  1. 22. Matth. V, 16
  2. 23. Psal. XCIV, 7
  3. 24. Matth. VI, 1, 2
  4. 25. I Cor. I, 29, 31